- CONFINIA
- CONFINIAin tutela Numinum quoque olim fuêre: Mercurii imprimis, qui sub nomine Εῥμαίων, seu Ε῾μαίων λόφων, cumuli nempe lapidum in via positorum, tum cultus est. Tibullus, l. 1. El. 1. v. 11.Nam veneror, seu stipes habet, desertus in agris,Seu vetus in trivio florida serta lapis.Sed et Iuppiter aliquando regiones disterminavit, uti patet ex fragment. Epigrammatis apud Demosth. Orat. de Halon.----- ----- ----- ἀμμορίης δὲΑ᾿υτος ἄναξ μακάρων ἐςὶ μέσος Κρονίδης.Certe hominum existimatio fuit, Confinia seu Limites, aut Collimitia, usque eo esse in tutela Numinum, ut in iis Templa hinc inde aedificarentur. Ubi vero Templa non erant, hinc inde staruebantur columnae, quarum utramque vocabant ὅρον, εν ᾗ ἐκεχάρακτο τὸ χρέος, καὶ ὁ χρήςης, in qua insculptum erat debrtum et foenerator; sicut locum inter utrumque medium ac liberum, ἄςικτον, i. e. nullis punctis notatum, aut nulli debito obnoxium. Sic memorat Strabo, l. 5. quarundam urbium Campanarum Confinia discriminari duabus aedibus Fortunae, ex utroque latere viae Latinae. At cum nec Templa, nec columnae adessent, saltem ibi κεράδες cumulabantur, h. e. cumuli minutorum lapidum; quasi in hoc aggestorum, ut essent rermini, discriminarentque ac tuerentur, quod cuique proprium, ab alievo: qui quidem lapidum acervi vocabantur quoque ἕρμακες, nempe λίθοι σεσωρευμένοι εἰς μὴν τȏυ Ε῾ρμοῦ, lapides aggerati in honorem Mercurii, de quo more vide hîc passim: Plura autem hanc in rem, apud Car. Palchal. Coronar. l. 4. c. 4. ut et infra, ubi de Terminis. Cum vero saepe in istiusmodi Collimitiis praedonum licentia im pune vagaretur, prompto mox in alteram partem perfugiô: mos obtinuit apud Anglos Scotosque, ut potenti alicui vicino utrique limitanei in clientelam se tradant, cuius auctoritate ac potentiâ ab istiusmodi iniuriis vindicentur: vicissimque tributum ei pendant, quod, quia pro pendentium tenuitate aere vel obsoniis plerumque praestatur, Blackmale appellatum esse, infra dicemus, in voce Mallia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.